monumenta.ch > Augustinus > sectio 7

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 82, 7
Deinde incipit inimicos Christi commemorare sub quibusdam vocabulis Gentium: quorum vocabulorum interpretatio satis indicat quid velit intelligi. Talibus enim nominibus convenientissime figurantur veritatis inimici. Idumaei quippe interpretantur, vel Sanguinei, vel Terreni: Ismaelitae, Obedientes sibi; utique non Deo: sed sibi. Moab, Ex patre: quod in malo non intelligitur melius, nisi cum ipsa historia cogitatur, quod pater Lot filiae suae illicite se utenti permixtus eum genuit; quia ex ipsa re tale nomen accepit . Bonus autem pater, sed sicut Lex , si quis ea legitime utatur ; non inceste et illicite. Agareni, Proselyti, id est, advenae: quo nomine significantur inter inimicos populi Dei, non illi qui cives fiunt; sed qui in animo alieno atque adventitio perseverant, et nocendi occasione inventa se ostendunt. Gebal, Vallis vana, id est, fallaciter humilis: Amon, Populus turbidus, vel Populus moeroris: Amalech, Populus linguens; unde alibi dictum est, Et inimici eius terram linguent . Alienigenae, quamvis et ipso nomine latino se indicent alienos, et ob hoc consequenter inimicos, tamen in hebraeo dicuntur Philistiim; quod interpretatur Cadentes potione, velut quos fecit ebrios luxuria saecularis. Tyrus lingua hebraea dicitur Sor; quod sive Angustia sive Tribulatio interpretetur, secundum illud accipiendum est in his inimicis populi Dei, quod ait Apostolus: Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum . Omnes ergo hi sic enumerantur in hoc psalmo: Tabernacula Idumaeorum et Ismaelitae, Moab et Agareni, Gebal et Amon et Amalech, et alienigenae cum habitantibus Tyrum.